- MANUM aut Dextram perdere
- MANUM aut Dextram perderepoena decreta maxime in per iuros in L. Wisigoth. l. 8. tit. 5. §. 1. in L. Burgundionum tit. 6. §. 11. etc. in L. Baiwar. tit. 2. c. 6. et c. 11. §. 1. alibique passim: item poena Monetariorum, in Edicto Pistensi c. 16. apud Car. du Fresne Glossar. in voce Manus. Sed et Speculatoribus, apud veteres Romanos, manus praecisas, legimus apud Livium l. 22. c. 33. Per eosdem dies speculator Carthaginensis, qui per bienninm fefellerat, Romae deprehensus, praecisisque manibus dimissus. Transfugis item, apud eundem l. 26. c. 12. Fassus id ita ese-et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis, hi supra septuag inta comprehensi et cum transfugis novi. mulctati virgis manibusque praecisis, Capuam rediguntur. Conspectum tamen tristesupplicium fregit animos Campanorum. Imo et apud Israelitas mulieri, quae alterius viri maritum suum percutientis pudenda apprehendit, Deuteronomii c. 25. v. 11. et 12. Si concertantibus hominibus inter se, viro cum fratre suo, accedat uxor viri unius illorum, ad eripiendum maritum suum e manu percutientis ipsum, et extendens manum suam, apprehendat pudendis eum: Tunc amputabis manum illius; ne parcito oculis tuis. Vide quoque supra, voce Haeresis, item ubi de Homicidii causa, infra quoque voce Parricida.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.